monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 66, 3
Dicamus aliquid et de Philosophis. Quatuor virtutes describunt Stoici, ita sibi invicem nexas, et mutuo cohaerentes, ut qui unam non habuerit, omnibus careat: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Has omnes sic habetis singuli, ut tamen emineatis in singulis. Prudentia in te, in matre iustitia, in virgine fortitudo, in nupta temperantia praedicatur. QUID ENIM EO sapientius, qui contempta mundi stultitia, Christum secutus est, Dei virtutem et Dei sapientiam? Quid matre iustius, quae inter liberos opibus distributis, docuit divitias contemnendo, quid filii amare deberent? Quid Eustochio fortius, quae nobilitatis portas, et arrogantiam generis Consularis, virginali proposito fregerit, et in urbe prima, primum genus subiugaverit pudicitiae? Quid Paulina temperantius, quae legens illud Apostoli: Honorabiles nuptiae et cubile immaculatum , nec sororis felicitatem, nec matris continentiam ausa appetere, maluit in humilioribus tuta pergere, quam pendulo gradu in sublimioribus fluctuare? quanquam illa semel inito matrimonio, nihil aliud diebus ac noctibus cogitaverit, nisi ut reddito fructu nuptiarum, secundum castimoniae gradum acciperet, et tanti dux femina facti , virum proposito suo iungeret, non relinquens salutis comitem, sed exspectans. Dumque crebris abortiis, et experta fecunditate conceptuum, non desperat liberos, et socrus aviditatem, maritique tristitiam praeponit imbecillitati suae, passa est aliquid de Rachelis exemplo; et pro filio doloris, ac dexterae , virum desiderii sui peperit haeredem. Certisque auctoribus didici illam, non primae sententiae Dei: Crescite et multiplicamini, et replete terram , nec officio coniugali servire voluisse: sed ad hoc optasse filios, ut Christo virgines pareret.